Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 136? Cic. Luc. 138 () >>Cic. Luc. 140

137haec tibi Luculle, si es adsensus Antiocho familiari tuo, tam sunt defendenda quam moenia, mihi autem bono modo tantum quantum videbitur.

ch. 45Legi apud Clitomachum, cum Carneades et Stoicus Diogenes ad senatum in Capitolio starent, A. Albinum, qui tum P. Scipione et [Note] M. Marcello cos. praetor esset, eum [Note] qui cum avo tuo Luculle consul fuit, doctum sane hominem ut indicat ipsius historia scripta Graece, iocantem [Note] dixisse Carneadi: 'ego tibi Carneade praetor esse non video, quia sapiens non sum, nec haec urbs nec in ea civitas?'; tum ille: 'huic Stoico non videris'. [Note] Aristoteles aut Xenocrates, quos Antiochus sequi volebat, non dubitavisset quin et praetor ille esset et Roma urbs et eam civitas incoleret; sed ille noster est plane ut supra dixi Stoicus perpauca balbutiens. [Note] 138vos [Note] autem mihi verenti [Note] ne labar ad opinionem [Note] et aliquid adsciscam et conprobem incognitum, quod minime vultis, quid consilii datis? Testatur saepe Chrysippus tris [Note] solas esse sententias quae [Note] defendi possint de finibus [Note] bonorum; circumcidit et amputat multitudinem. aut enim honestatem esse finem aut voluptatem aut utrum<que>. [Note] nam qui summum bonum dicant id esse, si vacemus omni molestia, eos invidiosum nomen voluptatis fugere sed in vicinitate versari; quod facere eos etiam qui illud idem cum honestate coniungerent, nec multo secus eos qui ad honestatem prima naturae commoda adiungerent. ita tris relinquit sententias quas putet [Note] probabiliter posse defendi.



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 136? Cic. Luc. 138 () >>Cic. Luc. 140

Powered by PhiloLogic